- THERAPHIM
- THERAPHIM1. Sam. c. 19. v. 13. ubi Mical virô per fenestram fune demissô, posuisse in lecto pro David theraphim legitur, non sunt idola, ut in Scriptura passim; quippe veri Dei cultui addictior fuit David, quam ut in aedibus suis ulla servaret idololatriae monumenta. Nec imagines caelestis influentiae capaces, ut ait Aben Ezra, namque et hoc, si minus idololatricum, saltem est superstitiosum et Davidis aevô multô recentius. Sed grandes pupae, cuiusmodi unam aliquam fecit Mical, tumultuariô opere, quae ad hominis formam utcumque accederet. Quales erant, quae tauris obiciebantur in Circo, aut Argei, seu scirpeae effigies e ponte Sublicio Romae in Tiberim iaci solitae, aut μορμολύκεια in hortis aut in agris ad terrendas aves, poni solita. Proin Aquila hîc vocem reddit μορφώματα, Hieronymus statuam, Septuaginta κενοτάφια, forte quod in cenotaphiis istiusmodi imagines, quae absentem aliquô modô referrent, solerent poni etc. Bocharr. Hieroz. Parte prior. l. 21. c. 51. Plura vide supra in voce Teraphim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.